라틴어 문장 검색

cuperem cum vertere ab imo quod proprium eius est, ut magnoque emota tridenti fundamenta quatit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8101)
ipse alibi "praetentaque Syrtibus arva";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2484)
Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 15:2)
dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem, et gravis aetherio venit ab axe fragor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권230)
Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministro Praetemptes baculo luminis orbus iter . Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit, Expertus scelus est cuius uterque parens:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:8)
Surgit et inmissos hedera conlecta capillos Calliope querulas praetemptat pollice chordas, atque haec percussis subiungit carmina nervis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 34:3)
Interea Minos Lelegeia litora vastat praetemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 4:1)
Ante erat ambiguis animi sententia dictis praetemptanda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:4)
Ut vero fuga vos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu silvas et luminis orbus rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achivam atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 26:1)
his dictis curae emotae, Metus et Labor et Vis et Scelus et placitae fidei Fraus infitiatrix depulsae vertere solum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1178)
labat ariete crebro ianua, et emoti procumbunt cardine postes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:14)
Neptunus muros magnoque emota tridenti fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem eruit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:13)
" His dictis curae emotae, pulsusque parumper corde dolor tristi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:25)
tua, Caesar, aetas fruges et agris rettulit uberes et signa nostro restituit Iovi derepta Parthorum superbis postibus et vacuum duellis Ianum Quirini clausit et ordinem rectum evaganti frena licentiae iniecit emovitque culpas et veteres revocavit artis, per quas Latinum nomen et Italae crevere vires famaque et imperi porrecta maiestas ad ortus solis ab Hesperio cubili.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 152)
dura sed emovere loco me tempora grato civilisque rudem belli tulit aestus in arma Caesaris Augusti non responsura lacertis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 225)

SEARCH

MENU NAVIGATION